,
[ Pobierz całość w formacie PDF ]
agere dicuntur, quatenus ex ductu rationis vivunt (per Prop. 3 p. 3), atque adeo quicquid ex humana natura; quatenus ratione definitur, sequitur, id (per Defin. 2 p. 3) per solam humanam naturam, tanquam per proximam suam causam, debet intelligi. Sed quia unusquisque ex suae naturae legibus id appetit, quod bonum, & id amovere conatur, quod malum esse judicat (per Prop. 19 hujus); & cum praeterea id, quod ex dictamine rationis bonum, aut malum esse judicamus, necessario bonum, aut malum sit (per Prop. 41 p. 2). Ergo homines, quatenus ex ductu rationis vivunt, eatenus tantum ea necessario agunt, quae humanae naturae, & consequenter unicuique homini necessario bona sunt, hoc est (per Coroll. Prop. 31 hujus), quae cum natura uniuscujusque hominis conveniunt; atque adeo homines etiam inter se, quatenus ex ductu rationis vivunt, necessario semper conveniunt. Q.E.D. Corollarium I Nihil singulare in rerum natura datur, quod homini sit utilius, quam homo, qui ex ductu rationis vivit. Nam id homini utilissimum est, quod cum sua natura maxime convenit (per Coroll. Prop. 31 hujus), hoc est (ut per se notum), homo. At homo ex legibus suae naturae absolute agit, quando ex ductu rationis vivit, (per Defin. 2 p. 3), & eatenus tantum cum natura alterius hominis necessario semper convenit (per Prop. praeced.); ergo homini nihil inter res singulares utilius datur, quam homo, &c. Q.E.D. Corollarium II Cum maxime unusquisque homo suum sibi utile quaerit, tum maxime homines sunt sibi invicem utiles. Nam quo magis unusquisque suum utile quaerit, & se conservare conatur, eo magis virtute praeditus est (per Prop. 20 hujus), sive quod idem est (per Defin. 8 hujus), eo majore potentia praeditus est ad agendum ex suae naturae legibus, hoc est (per Prop. 3 p. 3), ad vivendum ex ductu rationis. At homines tum maxime natura conveniunt, cum ex ductu rationis vivunt (per Prop. praeced.); ergo (per Coroll. praeced.) tum maxime homines erunt sibi invicem utiles, cum maxime unusquisque suum utile sibi quaerit. Q.E.D. Scholium Quae modo ostendimus, ipsa etiam experientia quotidie tot, tamque luculentis testimoniis testatur, ut omnibus fere in ore sit: hominem homini Deum esse. Fit tamen raro, ut homines ex ductu rationis vivant; sed cum iis ita comparatum est, ut plerumque invidi, atque invicem molesti sint. At nihilominus vitam solitariam vix transigere queunt, ita ut plerisque illa definitio, quod homo sit animal sociale, valde arriserit; & revera res ita se habet, ut ex hominum communi societate multo plura commoda oriantur, quam damna. Rideant igitur, quantum velint, res humanas Satyrici, easque detestentur Theologi, & laudent, quantum possunt, Melancholici vitam incultam, & agrestem, hominesque contemnant, & admirentur bruta; experientur tamen homines mutuo auxilio ea, quibus indigent, multo facilius sibi parare, & non nisi junctis viribus pericula, quae ubique imminent, vitare posse; ut jam taceam, quod multo praestabilius sit, & cognitione nostra magis dignum, hominum, quam brutorum facta contemplari. Sed de his alias prolixius. PROPOSITIO XXXVI 124 Summum bonum eorum, qui virtutem sectantur, omnibus commune est, eoque omnes aeque gaudere possunt. DEMONSTRATIO Ex virtute agere est ex ductu rationis agere (per Prop. 24 hujus), & quicquid ex ratione conamur agere, est intelligere (per Prop. 26 hujus), atque adeo (per Prop. 28 hujus) summum bonum eorum, qui virtutem sectantur, est Deum cognoscere, hoc est (per Prop. 47 p. 2 & ejusdem Schol.), bonum, quod omnibus hominibus commune est, & ab omnibus hominibus, quatenus ejusdem sunt naturae, possideri aeque potest. Q.E.D. Scholium Si quis autem roget, quid si summum bonum eorum, qui virtutem sectantur, non esset omnibus commune? an non inde, ut supra (vide Prop. 34 hujus) sequeretur, quod homines, qui ex ductu rationis vivunt, hoc est (per Prop. 35 hujus), homines, quatenus natura conveniunt, essent invicem contrarii? Is hoc sibi responsum habeat, non ex accidenti, sed ex ipsa natura rationis oriri, ut hominis summum bonum omnibus sit commune, nimirum, quia ex ipsa humana essentia, quatenus ratione definitur, deducitur; & quia homo nec esse, nec concipi posset, si potestatem non haberet gaudendi hoc summo bono. Pertinet namque (per Prop. 47 p. 2) ad Mentis humanae essentiam, adaequatam habere cognitionem aeternae, & infinitae essentiae Dei. PROPOSITIO XXXVII Bonum, quod unusquisque, qui sectatur virtutem, sibi appetit, reliquis hominibus etiam cupiet, & eo magis, quo majorem Dei habuerit cognitionem. DEMONSTRATIO Homines, quatenus ex ductu rationis vivunt, sunt homini utilissimi (per Coroll. 1 Prop. 35 hujus), atque adeo (per Prop. 19 hujus) ex ductu rationis conabimur necessario efficere, ut homines ex ductu rationis vivant. At bonum, quod unusquisque, qui ex rationis dictamine vivit, hoc est (per Prop. 24 hujus), qui virtutem sectatur, sibi appetit, est intelligere (per Prop. 26 hujus); ergo bonum, quod unusquisque, qui virtutem sectatur, sibi appetit, reliquis hominibus etiam cupiet. Deinde Cupiditas, quatenus ad Mentem refertur, est ipsa Mentis essentia (per Defin. 1 Affect.); Mentis autem essentia in cognitione consistit (per Prop. 11 p. 2), quae Dei cognitionem involvit (per Prop. 47 p. 2), & sine qua (per Prop. I5 p. 1) nec esse, nec concipi potest; adeoque quo Mentis essentia majorem Dei cognitionem involvit, eo Cupiditas, qua is, qui virtutem sectatur, bonum, quod sibi appetit, alteri cupit, etiam major erit. Q.E.D. Aliter Bonum, quod homo sibi appetit, & amat, constantius amabit, si viderit, alios idem amare (per Prop. 31 p. 3); atque adeo (per Coroll. ejusdem Prop.) conabitur, ut reliqui idem ament; & quia hoc bonum (per Prop. praeced.) omnibus commune est, eoque omnes gaudere possunt, 125 conabitur ergo (per eandem rationem), ut omnes eodem gaudeant, & (per Prop. 37 p. 3) eo magis, quo hoc bono magis fruetur. Q.E.D. Scholium I Qui ex solo affectu conatur, ut reliqui ament, quod ipse amat, & ut reliqui ex ipsius ingenio vivant, solo impetu agit, & ideo odiosus est, praecipue iis, quibus alia placent, quique propterea etiam student, & eodem impetu conantur, ut reliqui contra ex ipsorum ingenio vivant. Deinde quoniam summum, quod homines ex affectu appetunt, bonum saepe tale est, ut unus tantum ejus possit esse compos, hinc fit, ut qui amant, mente sibi non constent, & dum laudes rei, quam amant, narrare gaudent, timeant credi. At qui reliquos conatur ratione ducere, non impetu, sed humaniter, & benigne agit, & sibi mente maxime constat. Porro quicquid cupimus, & agimus, cujus causa sumus, quatenus Dei habemus ideam, sive quatenus Deum cognoscimus, ad Religionem refero. Cupiditatem autem bene faciendi, quae eo ingeneratur, quod ex rationis ductu vivimus, Pietatem voco. Cupiditatem deinde, qua homo, qui ex ductu rationis vivit, tenetur, ut reliquos sibi amicitia jungat, Honestatem voco, & id honestum, quod homines, qui ex ductu rationis vivunt, laudant, & id contra turpe, quod conciliandae amicitiae [ Pobierz całość w formacie PDF ] |
Odnośniki
|